O Roma Felix
- Decora lux æternitatis, auream
- Diem beatis irrigavit ignibus,
- Apostolorum quæ coronat Principes,
- Reisque in astra liberam pandit viam.
- Mundi Magister, atque cœli Janitor,
- Romæ parentes, arbitrique Gentium,
- Per ensis ille, hic per crucis victor necem
- Vitæ senatum laureati possident.
- Beate Pastor Petre, clemens accipe
- Voces precantum, criminumque vincula
- Verbo resolve, cui potestas tradita,
- Aperire terris cœlum, apertum claudere.
- Egregie Doctor Paule, mores instrue,
- Et nostra tecum pectora in cœlum trahe;
- Velata dum meridiem cernat fides,
- Et solis instar sola regnet caritas.
- O Roma felix, quæ duorum Principum
- Es consecrata glorioso sanguine
- Horum cruore purpurata ceteras
- Excellis orbis una pulchritudines.
- Sit Trinitati sempiterna gloria,
- Honor, potestas, atque jubilatio,
- In unitate quae gubernat omnia,
- Per universa aeternitatis sæcula.
This website uses cookies to improve your experience. We'll assume you're ok with this, but you can opt-out if you wish.Accept Read More Privacy & Cookies Policy